Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
Duodequadraginta1 annos tyrannus Syracusanorum
fuit Dionysius,2 cum quinque et viginti natus annos
dominatum occupavisset. qua pulchritudine urbem,
quibus autem opibus praeditam servitute oppressam
tenuit civitatem! atqui de hoc homine a bonis auctoribus sic scriptum accepimus, summam fuisse eius in
victu temperantiam in rebusque gerundis virum acrem
et industrium,3 eundem tamen maleficum natura4 et [p. 430]
iniustum; ex quo omnibus bene veritatem intuentibus5
videri necesse est miserrimum. ea6 enim ipsa, quae
concupierat, ne tum quidem, cum omnia7 se posse censebat, consequebatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.