Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
Etenim, pro deorum
atque hominum fidem!1 parumne cognitum est superioribus nostris disputationibus, an delectationis2 et otii
consumendi causa locuti sumus, sapientem ab omni
concitatione animi, quam perturbationem voco, semper
vacare, semper in animo eius esse placidissimam
pacem? vir igitur temperatus, constans, sine metu,
sine aegritudine, sine alacritate futtili,3 sine libidine
nonne beatus? at4 semper sapiens talis; semper igitur
beatus. Iam5 vero qui potest vir bonus non ad id, quod
laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit?
refert autem omnia ad beate vivendum; beata igitur
vita laudabilis; nec quicquam6 sine virtute laudabile:
beata igitur vita virtute conficitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.