Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
volumus enim eum, qui
beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, saeptum1 atque
munitum, non ut parvo metu praeditus sit, sed ut nullo.
ut enim innocens2 is dicitur, non qui leviter nocet, sed
qui nihil nocet,3 sic sine metu is habendus est, non qui
parva metuit,4 sed qui omnino5 metu vacat. quae6 est
enim alia fortitudo nisi animi adfectio cum in7 adeundo [p. 423]
periculo et in labore ac dolore patiens, tum procul ab
omni metu? atque haec certe non ita se haberent, nisi
omne bonum in una honestate consisteret.8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.