Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[40]
quid enim deest ad beate vivendum ei, qui confidit suis bonis? aut, qui diffidit,1
beatus esse qui potest? at2 diffidat3 necesse est, qui
bona dividit tripertito.4 qui enim poterit aut corporis
firmitate5 aut fortunae stabilitate6 confidere? atqui nisi
stabili et fixo et permanente bono beatus esse nemo
potest. quid ergo eius modi istorum est? ut mihi Laconis illud dictum in hos cadere videatur, qui glorianti
cuidam mercatori, quod multas navis in omnem oram
maritimam demisisset, “non sane optabilis quidem ista7”
inquit “rudentibus apta fortuna.” an dubium est quin
nihil sit8 habendum in eo genere, quo vita beata compleatur,9 si id possit amitti? nihil enim interarescere,
nihil extingui, nihil cadere debet eorum, in quibus vita
beata consistit. nam qui timebit ne quid ex is deperdat, beatus esse non poterit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.