Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
equidem
eos existimo, qui1 sint in bonis nullo adiuncto malo;
neque ulla alia huic verbo, cum beatum dicimus, subiecta notio est nisi secretis malis omnibus cumulata
bonorum complexio. hanc assequi virtus, si2 quicquam praeter ipsam3 boni est,4 non potest. aderit enim
malorum, si mala illa ducimus,5 turba quaedam: paupertas, ignobilitas, humilitas, solitudo, amissio suorum,
graves dolores corporis, perdita valetudo,6 debilitas,
caecitas, interitus7 patriae, exilium, servitus denique. [p. 418]
in his tot et tantis—atque etiam plura possunt accidere—potest esse sapiens; nam haec casus importat,
qui in sapientem potest incurrere. at si ea mala sunt,
quis potest praestare semper sapientem beatum fore,
cum vel in omnibus is8 uno tempore esse possit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.