Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[120]
quorum controversiam solebat tamquam honorarius arbiter iudicare
Carneades. nam cum, quaecumque1 bona Peripateticis,
eadem Stoicis commoda viderentur neque tamen Peripatetici plus tribuerent divitiis bonae valetudini ceteris rebus generis eiusdem quam Stoici, cum ea re, non
verbis ponderarentur, causam esse dissidendi2 negabat.
quare hunc locum ceterarum disciplinarum philosophi
quem ad modum optinere possint, ipsi viderint; mihi
tamen gratum est, quod de sapientium3 perpetua4 bene5
vivendi facultate dignum quiddam6 philosophorum voce
profitentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.