Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[111]
'etiamne, si sensibus
carebit oculorum, si aurium?'1 etiam; nam ista ipsa
contemnit. primum enim horribilis ista caecitas quibus tandem caret voluptatibus? cum quidam etiam
disputent2 ceteras voluptates in ipsis habitare sensibus,
quae autem aspectu percipiantur, ea non versari3 in
oculorum ulla iucunditate,4 ut ea, quae gustemus5 olfaciamus tractemus audiamus, in ea ipsa, ubi sentimus,
parte versentur. in oculis tale nil6 fit; animus accipit,
quae videmus. animo autem multis modis variisque [p. 454]
delectari7 licet, etiamsi non adhibeatur aspectus. loquor
enim de docto homine et erudito, cui vivere est cogitare. sapientis autem cogitatio non ferme ad investigandum adhibet oculos advocatos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.