Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed
rerum etiam ipsarum amplificator1 fuit. qui cum post2
hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exornavit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et
publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius
de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed
ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orerentur3 quove reciderent,4 studioseque ab is siderum magnitudines
intervalla cursus5 anquirebantur et cuncta caelestia. [p. 409]
Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo
et in urbibus conlocavit et in domus6 etiam introduxit
et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis
quaerere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.