Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[105]
universos ait Ephesios esse morte multandos, quod, cum civitate expellerent Hermodorum,
ita locuti sint:1 “nemo de nobis unus excellat; sin quis
extiterit, alio in loco et apud alios sit.” an hoc non ita
fit omni in populo? nonne omnem exsuperantiam virtutis oderunt? quid? Aristides—malo enim Graecorum quam nostra proferre—nonne ob eam causam
expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset?
quantis igitur molestiis vacant, qui nihil omnino cum
populo contrahunt! quid est enim dulcius otio litterato?2 is dico litteris, quibus infinitatem rerum atque
naturae et in hoc ipso mundo caelum terras maria
cognoscimus.3
Contempto igitur honore, contempta etiam pecunia
quid relinquitur quod extimescendum sit?4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.