Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[102]
Cur igitur divitiae desiderentur, aut ubi paupertas beatos esse non sinit? signis, credo, tabulis studes.1
si quis est qui his delectetur,2 nonne melius tenues homines fruuntur quam illi qui is abundant?34 est enim
earum rerum omnium in nostra56 urbe summa in publico copia. quae qui privatim7 habent, nec8 tam multa
et raro vident, cum in sua rura venerunt; quos tamen
pungit aliquid, cum, illa unde habeant, recordantur.
dies deficiat,9 si velim paupertatis causam defendere.
aperta enim res est, et cotidie10 nos ipsa natura admonet,
quam paucis, quam parvis11 rebus egeat, quam vilibus.
Num12 igitur ignobilitas aut humilitas aut etiam popularis offensio sapientem beatum esse prohibebit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.