Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[
77]
[p. 400]
Qui/s homo te exsupera/vit usquam1 ge/ntium impu/dentia?2
Quis au/tem malitia/ te?—
nosti,
quae secuntur;
alternis enim3 versibus intorquentur inter fratres gravissimae4 contumeliae,
ut facile appareat Atrei filios esse,
eius qui meditatur poenam in
fratrem novam:
Maio/r mihi5 moles, ma/ius miscendu/mst6 malum,7
Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam
.
quo igitur haec erumpit8 moles?
audi Thyestem:
Ipsus9 hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser10
Ma/nderem11 nato/s—
eorum viscera12 apponit.
quid est enim quo13 non progrediatur eodem ira,
quo furor?
itaque iratos proprie
dicimus exisse de potestate,
id est de consilio,
de ratione,
de mente;
horum enim potestas in totum
animum esse debet.