Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de
Ganymedi1 raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat2
Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë-
tae de se ipsis et carminibus edunt3 et cantibus? fortis
vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit
Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum [p. 398]
Ibycum apparet ex scriptis. Atque horum omnium
lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus
exorti, et4 auctore quidem nostro Platone, quem non
iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem
tribueremus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.