Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
videamus nunc
de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi
quidem in tota ratione ea, quae1 pertinet2 ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis
eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas,
omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec
detrahenda opinio3 atque ut in malis opinatis tolerabilia,4 sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna
[p. 395]
et laetabilia ducuntur.5 atque hoc quidem commune
malorum et bonorum,6 ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent7 animum, aut
in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad
alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione
malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus
corrigendus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.