Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam
de te ipso quaerere—illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta
sint1 quae a2 philosophia remedia morbis
animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris,
animis nullam3 invenerit; de quibus hoc etiam est4
merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur
extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est.
sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo
maiore indigent5 diligentia. itaque bene adhibita ratio
cernit, quid6 optumum sit, neglecta7 multis implicatur8
erroribus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.