Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos
[p. 388]
esse dicunt, nonne ista conligunt?1 remove perturbationes maxumeque2 iracundiam: iam videbuntur
monstra3 dicere. nunc autem ita4 disserunt, sic se dicere
omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.5
“at non semper.” commove: senties. sic iracundus non
semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem.
Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum
quoque est utilis? est igitur aliquid quod6 perturbata
mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene
igitur nostri, cum omnia essent in moribus7 vitia, quod
nullum erat iracundia foedius, iracundos solos8 morosos nominaverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.