Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
videsne, quanta
fuerit apud Academicos verecundia? plane enim dicunt,
[p. 384]
quod ad rem pertineat: Peripateticis1 respondetur
a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est
necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac
quaestione, e quo2 possit attingi aliquid veri simile, quo
longius mens humana progredi non potest? definitio
perturbationis, qua3 recte Zenonem usum puto. ita enim
definit, ut perturbatio sit aversa a4 ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit
adpetitus vehementior, vehementior5 autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.