Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
quin etiam
arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam
quoque regem Pythagoreum1 a posterioribus existimatum. nam cum Pythagorae disciplinam et instituta2 cognoscerent regisque eius aequitatem et3 sapientiam a
maioribus suis accepissent, aetates4 autem et tempora
ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. et
de coniectura quidem hactenus. vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis
tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore.
nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta5 quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque6 ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit7
Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut
deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum
virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est
et cantus tum fuisse discriptos8 vocum sonis et carmina.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.