Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
sed quae iudicia quasque
opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam1
quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi
morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem,
libido2 effrenatam3 adpetentiam. opinationem autem,
quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.