Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[10]
sed post requires, si quid
fuerit obscurius.
Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa
obscura planius quam dicuntur a Graecis.
Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne1 omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam,
quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes2 appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes
dividunt: alteram rationis participem faciunt,3 alteram
expertem; in participe rationis ponunt4 tranquillitatem,
id est placidam quietamque constantiam, in illa altera
motus turbidos cum5 irae tum cupiditatis, contrarios
inimicosque rationi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.