Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8]
Haecine1 igitur cadere in sapientem putas?
Prorsus existimo.
Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda
est, siquidem non multum differt ab insania.
Quid? tibi2 omnisne animi commotio videtur insania?
Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari3 saepe
soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego
multis saeculis ante Socratem,4 a quo haec omnis, quae
est de vita et de moribus, philosophia manavit.
Quonam5 tandem modo?
Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.6
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.