Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[58]
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque
liberum1 praedicantur, eorumque,2 qui gravius ferunt,
luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora3 quam
quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat.
atque hoc idem et Telamo ille declarat: “ego cum genui ... ” et Theseus: “futuras mecum commentabar miserias”4 et Anaxagoras: “sciebam me genuisse mortalem.”5 hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis [p. 347]
intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse
extimescendas.6 et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur
dies, nisi quod ratio7 quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud8 malum, quod
opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum,
ut vitam beatam possit evertere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.