Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[54]
legimus librum Clitomachi, quem
ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis,
quam se ait in commentarium rettulisse.1 cum ita positum esset, videri2 fore in aegritudine sapientem patria
capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho
medicina, quanta inveteratae3 ne desideratur quidem,
nec, si aliquot4 annis post idem ille liber captivis missus
esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim [p. 345]
enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor,
non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id,
quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae
sint visa maiora.
Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut
consolatione illa,5 qua solemus uti, cum levare dolorem
maerentium volumus?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.