Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
Quod ita esse dies declarat, quae
procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non
modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses1 multi Romae servierunt, Macedones rege
Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem
adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes
eadem illa de Andromacha2 deplorare: “haec omnia
vidi ... ”, sed iam3 decantaverant fortasse. eo enim
erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut
eos Argivos aut Sicyonios4 diceres,5 magisque me moverant Corinthi subito aspectae6 parietinae quam ipsos
Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum
vetustatis obduxerat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.