Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam
nullum genus est minus malitiosum—, me studiose
dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de
dignitate contendimus. mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore,1 mihi in virtute, illi
in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem
implorant—multi autem sunt, qui statim convolent
—; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint.
1 videtur in corp. K1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.