Pol mi/hi fortuna ma/gis nunc defit qua/m2 genus.3[p. 340] quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat,7 aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta; “ex opibus summis opis egens, Hector,8 tuae”—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
Na/mque4 regnum su/ppetebat mi,5 u/t scias, quanto e/ loco,
Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat.6
Qui/d petam prae/sidi9 aut e/xequar quo/ve nunc10scitis quae sequantur, et illa in primis:15
Au/xilio e/xili11 au/t fugae12 fre/ta sim?
A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?13 quo a/pplicem?
Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti14 stant pa/rietes
De/formati atque a/biete crispa—
O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus,
Saeptum a/ltisono cardi/ne templum!
Vidi e/go te adstante16 ope ba/rbarica
Tecti/s caelatis la/queatis,
Auro e/bore instructam re/gifice.17