Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
atque haec quidem
his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit [p. 339]
Epicurus. deinde paulo infra: “saepe quaesivi” inquit1
“ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod
in bonis2 relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent
voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui
si virtutes ebullire volent et sapientias,3 nihil aliud dicent nisi eam viam,4 qua efficiantur eae5 voluptates quas
supra dixi.6” quae secuntur,7 in eadem sententia sunt,
totusque liber, qui est8 de summo bono, refertus est et
verbis et sententiis talibus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.