Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Quid tergiversamur,
Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem,
quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt
haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet1 omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam
interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis
haec: “nec equidem habeo, quod intellegam bonum
illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens2 eas quae auditu e3 cantibus, detrahens
eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis4 suavis
motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine
gignuntur quolibet5 sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore6
ut natura is7 potiens dolore careat.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.