Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Nam revocatio1 illa, quam adfert,2 cum a contuendis
nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra
potestate fodicantibus is3 rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:4 lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt,
et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui,
quod a natura5 datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem6 medicina,
sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies.
Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres
aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea
bona esse sentires, quae essent homine dignissima.
Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato:
“quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.