Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in1 viro suo fuisse Socrate:2
[p. 334]
eodem semper se vidisse exeuntem3 illum domo
et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi4
illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse5 Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus.
iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a
qua is fingitur, nulla fieret6 mutatio. quare accipio
equidem7 a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur,8 simulque iudico malum illud
opinionis esse, non naturae; si enim in re esset,9 cur
fierent provisa leviora?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.