Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[61]
at non noster Posidonius;1 quem et ipse saepe
vidi et id dicam, quod solebat narrare Pompeius, se,
cum2 Rhodum venisset decedens ex Syria,3 audire voluisse Posidonium;4 sed cum audisset eum graviter
esse aegrum, quod vehementer eius artus laborarent, voluisse tamen nobilissimum philosophum5 visere: quem ut vidisset et6 salutavisset honorificisque verbis prosecutus esset molesteque se dixisset7
ferre, quod eum non posset audire, at ille: “tu vero”
inquit “potes, nec committam,8 ut dolor corporis efficiat, ut frustra tantus vir ad me venerit.” itaque narrabat eum graviter et copiose de hoc ipso, nihil esse9
bonum nisi quod esset honestum, cubantem disputavisse, cumque quasi faces ei doloris admoverentur,10
saepe dixisse:11
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.