Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
nec vero umquam ne1 ingemescit2 quidem
vir fortis ac sapiens, nisi forte ut se intendat ad firmitatem, ut in stadio cursores exclamant quam maxime possunt. faciunt idem, cum exercentur, athletae;3456
pugiles vero, etiam cum feriunt7 adversarium, in iactandis caestibus ingemescunt,8910 non quod doleant animove succumbant, sed quia profundenda11 voce omne12
corpus intenditur venitque plaga vehementior. quid?
qui volunt exclamare maius, num satis habent latera [p. 310]
fauces linguam intendere, e quibus elici13 vocem et
fundi videmus? toto14 corpore atque omnibus ungulis,
ut dicitur, contentioni vocis adserviunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.