Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[35]
Interest aliquid inter laborem et dolorem. sunt
finitima omnino, sed tamen differt1 aliquid. labor est
functio quaedam vel animi vel corporis gravioris operis et muneris, dolor autem motus asper in corpore
alienus a sensibus. haec duo Graeci illi, quorum copiosior est lingua quam nostra, uno nomine appellant.
itaque industrios homines illi studiosos2 vel potius [p. 298]
amantis doloris appellant, nos commodius laboriosos:3
aliud est enim laborare, aliud dolere.4 o verborum
inops interdum, quibus abundare5 te semper putas,
Graecia! aliud, inquam, est dolere,6 aliud laborare. cum
varices secabantur C.7 Mario, dolebat; cum aestu magno ducebat agmen, laborabat. est inter haec quaedam
tamen similitudo: consuetudo enim laborum perpessionem dolorum8 efficit9 faciliorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.