Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[93]
Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse. quod tandem tempus? naturaene? at1 ea2 quidem dedit usuram vitae tamquam
pecuniae nulla praestituta die. quid est igitur quod
querare, si repetit, cum volt? ea enim condicione3 acceperas. Idem, si puer parvus occidit, aequo animo
ferendum putant, si vero in cunis, ne querendum4 quidem. atqui ab5 hoc acerbius exegit natura quod dederat. “nondum gustaverat”, inquit, “vitae suavitatem;
hic autem iam sperabat magna, quibus frui coeuperat.”
at6 id7 quidem in ceteris8 rebus melius putatur, aliquam
partem quam nullam attingere: cur in vita secus?
(quamquam non male ait9 Callimachus10 multo saepius
lacrimasse Priamum quam Troilum). eorum autem,11
qui exacta12 aetate13 moriuntur, fortuna laudatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.