Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[83]
fit enim ad punctum
temporis. “Illud angit vel potius excruciat, discessus
ab omnibus is quae sunt bona in vita”. vide ne “a
malis”1 dici verius possit. quid ego nunc lugeam vitam
hominum? vere et iure possum; sed quid necesse est,
cum id agam ne post mortem miseros nos putemus
fore, etiam vitam efficere deplorando miseriorem?
fecimus hoc in eo libro, in quo nosmet ipsos, quantum potuimus, consolati sumus. a malis igitur mors abducit, non a bonis, verum si2 quaerimus. et quidem hoc3 a
Cyrenaico Hegesia4 sic copiose disputatur, ut is a rege
Ptolomaeo5 prohibitus esse dicatur illa in scholis dicere, [p. 260]
quod6 multi is auditis mortem sibi ipsi consciscerent.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.