Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[79]
Bene reprehendis, et se isto modo res habet. credamus igitur1 Panaetio a Platone suo dissentienti? quem
enim omnibus locis divinum, quem sapientissimum,
quem sanctissimum, quem Homerum philosophorum
appellat, huius hanc unam sententiam de inmortalitate animorum non probat. volt enim, quod nemo
negat, quicquid natum sit interire; nasci autem animos, quod declaret eorum similitudo qui procreentur,
quae etiam in ingeniis, non solum in corporibus appareat. alteram autem adfert2 rationem, nihil esse quod
doleat, quin id aegrum esse quoque possit; quod autem in morbum cadat, id etiam interiturum; dolere3 autem
[p. 258]
animos, ergo etiam interire.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.