Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[78]
movemur enim saepe aliquo acute concluso, labamus mutamusque sententiam clarioribus etiam in
rebus; in his est enim aliqua obscuritas. id igitur si
acciderit, simus1 armati.
Sane quidem, sed ne accidat,2 providebo.
Num quid igitur est causae, quin3 amicos nostros
Stoicos dimittamus? eos dico, qui aiunt manere animos, cum e corpore excesserint,4 sed non semper.
Istos vero qui, quod tota in hac causa difficillimum
est, suscipiant, posse animum manere corpore vacantem, illud autem, quod non modo facile ad credendum
est, sed eo concesso, quod volunt, consequens, id vero5
non dant, ut, cum diu permanserit, ne intereat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.