Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[76]
quam cum lego, nihil malo quam has res relinquere,
his vero modo auditis multo magis.
Veniet tempus, et quidem1 celeriter, sive2 retractabis
sive properabis; volat enim aetas. tantum autem abest
ab eo ut malum mors sit, quod tibi dudum videbatur,
ut verear3 ne homini nihil sit non malum aliud certius, nihil bonum aliud4 potius, si quidem vel di5 ipsi
vel cum dis futuri sumus ... 6
Quid refert?7
Adsunt enim, qui haec non probent. ego autem numquam ita te in hoc sermone dimittam, ulla uti ratione
mors8 tibi videri malum possit.
Qui potest, cum ista cognoverim?
Qui possit, rogas?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.