Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[56]
illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?1 quae
si cernerem quem ad modum nasci possent,2 etiam3
quem ad modum interirent viderem. nam sanguinem
bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique
membrorum et totius corporis figuram videor posse
dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum
ipsum—si nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem4 hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris; haec enim etiam5 dicimus vivere. item si nihil6 haberet animus hominis nisi
ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune
cum bestiis.7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.