Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,1 dic [p. 244]
quaeso, ne esse2 quidem se sciet, ne moveri quidem
se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate
est in Phaedro3 explicata, a me autem posita est in
sexto libro de re p.: “Quod semper movetur, aeternum4 est; quod autem motum adfert alicui quodque
ipsum agitatur aliunde,5 quando finem habet motus,
vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod
se ipsum movet, quia numquam deseritur a se,6 numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris
quae moventur hic fons, hoc7 principium est movendi.
”
1 nesciaet K
2 ne esse ex non esse Kc
3 Phaedr. 245 c, cf. Cic. rep. 6, 27. Ciceronem sequitur Lact. inst. 7, 8, 4 et Serv. Aen. 6, 727 phedro KRV
4 et aet. X (sed et exp. Vvet Kc) aet. Somn. Macr.
5 aliunde (ὑπ᾽ ἄλλου) H e corr. ς Somn. pars Macr. alicunde X
6 quia ... a se s. u. add. V2
7 hoc o in r. Rc
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.