Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid,
quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et
explanatum a Platone. Xenocrates1 animi figuram et
quasi corpus negavit esse ullum,2 numerum3 dixit esse,
cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura
maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,4 cuius principatum, id est rationem, in capite sicut
in arce posuit, et duas partes parere5 voluit, iram et [p. 228]
cupiditatem, quas6 locis disclusit:7 iram in pectore,
cupiditatem supter8 praecordia locavit.9
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.