Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[108]
Sed
quid singulorum opiniones1 animadvertam,2 nationum
varios errores perspicere cum liceat? condiunt Aegyptii mortuos et eos servant domi; Persae etiam cera
circumlitos3 condunt,4 ut quam maxime permaneant
diuturna corpora. Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata; in Hyrcania5 plebs publicos6 alit canes, optumates domesticos: nobile autem genus canum illud scimus esse,
sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent7 sepulturam.
permulta alia colligit Chrysippus,8 ut est in omni historia curiosus, sed ita taetra sunt quaedam, ut ea
fugiat et reformidet oratio. totus igitur hic locus
est contemnendus in nobis,9 non neglegendus in nostris,
ita tamen, ut mortuorum corpora nihil sentire vivi
sentiamus;10
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.