Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[103]
cum enim de inmortalitate1
animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri23
vellet, “multam4 vero” inquit “operam, amici, frustra
consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc5
avolaturum neque mei6 quicquam relicturum. verum
tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus7 eris, ut tibi videbitur,8 sepelito. sed, mihi crede, [p. 271]
nemo9 me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.”
praeclare is10 quidem, qui et amico permiserit et se
ostenderit de hoc toto genere nihil laborare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.