Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
terram,
mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim
ex eo, quod maximas partes continet latissimeque
funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare
vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita
amissa est? at1 hoc in eo M. Crasso, quem semel ait
in vita2 risisse3 Lucilius, non contigit, ut ea re minus
ἀγέλαστος, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat4 ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse
anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero,
si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum
ab Oroete,5 praetore Darei, in crucem actus est. At6 multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis
magnitudine obruebantur.
31.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.