Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[89]
quid interest, nisi quod ego res notas notis
verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem
dicant?1 ita, quem ad modum in senatu semper est
aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum
interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundum naturam est, quod2 contra malum, nec ego3
solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola4
desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos
loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti
et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res
quaeque sit—si homines essent,5 usitate loquerentur—, dum res maneant,6 verba fingant arbitratu suo.
30.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.