Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[78]
Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si
adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera
autem et incommoda et reicienda et aliena naturae
esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et
paene1 minima. quare si potest esse beatus is, qui est
in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse,
qui est in parvis malis.
Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in
causis videre soleat quae res agatur, is es profecto
tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse
vitio, quid ego quaeram non perspicis.
[p. 195]
Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quaerebam,2 respondeas.
27.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.