Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7]
Tum Piso:
Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit1
sic abire, cum hic assit—me autem dicebat—, tamen
audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam2
vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii3
soli4 numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus,
Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici
[p. 159]
veteres, quorum princeps5 Aristoteles, quem
excepto Platone haud scio an recte dixerim principem
philosophorum. ad eos igitur converte te,6 quaeso. ex
eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina
liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi
potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine
eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus
possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores
ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum7 officina profecti sunt.
Atque ego:8
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.