Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus
completur illud extremum, quae sunt aut animi aut
corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est
quae neque in animo1 insunt neque in corpore, ut amici,
ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt
illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere,
quo illa, non sunt. nec vero umquam2 summum bonum
assequi quisquam posset, si omnia illa,3 quae sunt
extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur.
24.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.