Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[66]
nam cum sic hominis natura
generata sit, ut habeat quiddam1 ingenitum2 quasi civile
atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea,
quam3 exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet4 in5
ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia
nisi a forti6 viro, nisi a sapiente non potest. qualis est
igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta
virtute; quibus rebus7 vita consentiens virtutibusque
respondens recta et honesta et constans et naturae
congruens existimari potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.