Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5]
Tum Piso:
Quoniam igitur aliquid omnes, quid
Lucius noster? inquit. an eum locum libenter1 invisit,
ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti
sunt? suo enim quisque2 studio maxime ducitur.
Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere,
qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad
fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut [p. 158]
fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam paulum ad dexteram3 de via declinavi, ut ad Pericli4 sepulcrum5 accederem. quamquam id quidem infinitum
est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.