Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[57]
itaque ut quisque optime natus
institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis1 negotiis orbatus possit2 paratissimis vesci voluptatibus.3 nam aut privatim aliquid gerere malunt aut,
qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia
doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut
voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines,
vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in
nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie
fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes
laborem. nec vero intermittunt aut admirationem
earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut
investigationem novarum. quo studio cum satiari non
possint,4 omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum,
[p. 185]
nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate
dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque
naturis aetates conterere videamus.
21.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.